Evangelium Secundum Joannem*

Caput 5: Versus 20

Omnia demonstrat.Demonstrare Patrem Filio est cuncta operari per Filium, ut aeque habeantur in fide nostra, Pater et Filius. Et ne aliquo modo minus sentiatur de Filio, addit:Et majora his demonstrabit ei,hoc est, per eum majora faciet. Quae?Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat.Majus est suscitare mortuos quam languidum sanare, unde agebatur.Majora his.Suscitat Pater animas per Filium, ut animae vivant ex substantia Patris et Filii, et ei Filio homini facto in tempore demonstrabit majora, id est resurrectionem corporum, ut miremini eam fieri per Filium.
(* Traductions européennes)